— XVII 97 —
§. 323.
Actio singularis cum effectu suo eventus*) dicitur. Relatio eventus est
circumstantia**). Complexus relationum ad eventum concurrentium occasio***),
eiusque causa causa occasionalis est****). Paucissimarum minimarum circumstantiarum
minimus ad eventum datum consensus est occasio minima, §161. Quo
plures, quo maiores circumstantiae, quo magis ad eum consentiunt, hoc maior
est occasio, §160, donec sit maxima plurimarum maximarum circumstantiarum
ad datum eventum consensus maximus, §161. Occasio maior respectu loci
opportunitas, eiusque oppositum inopportunitas, re-
— 99 —
spectu temporis tempestivitas,
eiusque oppositum intempestivitas est*****).
*) ein Vorfall, eine Begebenheit. **) ein Umstand. ***) die Gelegenheit.
****) eine gelegentliche Ursach. *****) bequemre und unbequemre Zeiten
und Orte.
Baumgarten Met XVII, 97, §323