— 16 —
IV. Unitas.

      Unitas est praedicatum, quod cum veritate et bonitate
participat. Dicitur enim unum, quod est purum, sincerum,
simplex, ut unum aurum, quod est verum aurum, et cui
non est aliquid unitum coniunctumve. Rursum dicitur
unum, quod est principium numeri, et secundum hanc
significationem invenitur in genere quantitatis reductive,
nempe ut principium illius. Rursum dicitur unum quasi
unitum, ut omnes Christiani sunt unum in Christo, id est
voto, intentione, concordia. Rursum unum significat idem,
ut Deus et Deitas sunt unum, id est idem, quia in eo non
differt esse et essentia. Unum vero iuxta has praecipuas significationes
distribuitur ad significandum collective, ut
acervus unus, seges et sylva una; distributive, ut numerus
unus significat omnes species numeri; item seriatim,
ut mundus unus significat ordinem multarum rerum in
unum conspirantium, quatenus et multi corpus unum dicuntur.
Bruno Sum 16