— XVII 95 —
§. 314.
Causae plures unius eiusdemque causati sunt concausae*), et ad causatum
concurrere**) dicuntur. Causa, quae non habet concausam, est solitaria***).
Concausarum ea, quae maximam rationem causati inter reliquas continet, est
principalis (primaria)****). Concausae causae principalis sunt (minus principales)
secundariae*****). Omnes concausae connectuntur inter se, §313, 33.
*) Mitursachen. **) zusammenkommen. ***) die einzige Ursach. ****) die
Haupt-Ursach. *****) Neben-Ursachen.
Baumgarten Met XVII, 95, §314