— XVII 94 —
§. 308.
Entis contingentis, hinc et finiti, exsistentia modus est, §134, 257. Hinc
non sufficienter determinatur per entis contingentis et finiti essentiam, §. 65.
Ergo nec per eius attributa, §64, 25. Ergo in internis entis contingentis et
finiti determinationibus non est eius exsistentiae ratio sufficiens, §52. At
necessaria est tamen enti contingenti et finito ad exsistendum, §22, 101. Ergo
extra ens contingens et finitum ratio exsistentiae eius sufficiens ut sit, necesse
est, quam quae continent cum causae sint, §307, ens finitum et contingens
non potest exsistere, nisi ut causatum extra se positi, i. e. est ens ab alio, §. 307.
Baumgarten Met XVII, 94, §308