— XVII 94 —
§. 306.
Quae locum et aetatem sibi mutuo determinant, sunt connexa, §281, 85.
Hinc simultanea connexa sunt, qua spatium, successiva, qua tempus, §238, 239.
Iam vero singula actualia extra se invicem posita sunt vel simultanea, vel successiva,
§238, 298. Ergo inter singula actualia intercedit nexus et harmonia
universalis, §48. 167.
SECTIO IIII.

CAUSA ET CAUSATUM.

Baumgarten Met XVII, 94, §306