— 82 —
Deinde in topica, sive medii inveniendi doctrina exerciti («medium»
Scholastici dicunt, quod Latini «argumentum» appellant),
cum iam norint omnes argumentorum locos in disserendo, ut scribendi
elementa percurrere, iam facultatem habent ex tempore
videndi quicquid in quaque caussa insit persuadibile. Qui vero
eam facultatem adepti non sunt, oratoris nomen vix merent:
quorum munus id est praecipuum, ut in rebus fervidis, quae cunctationem,
vel comperendinationem non patiuntur (ut in nostro
foro, in caussis, quae crimine constant, et vere oratoriae sunt,
saepissime usuvenit), reis, quibus paucae horae ad dicendam
caussam sunt praestitutae, praesentem opem afferre possint. At
nostri critici, cum quid dubii iis oblatum est, illud respondent:
- Ista de re sine cogitem. - Ad haec, tota eloquentiae res nobis
cum auditoribus est, et pro eorum opinionibus nos nostrae orationi
moderari debemus, et natura ita comparatum est, ut saepe
qui pollentissimis rationibus non moventur, iidem aliquo levi argumento
de sententia deiiciantur. Quare, ut orator omnium
animos pertigisse certus sit, omnes argumentorum locos percurrisse
necesse est. [>]
Vico NT 82