— XVII 93 —
§. 303.
Exsistentiam continuans sine initio est simultaneum omni praeterito
tempori et praesenti, §301, 297, eandem continuaturum sine fine erit simultaneum
omni futuro tempori, §301, 297. Ergo omne aeternum sempiternum
est, §. 302.
Baumgarten Met XVII, 93, §303