— 157 —
      20) Planeta idem attrahitur a Sole diversimode,
et quidem in duplicata ratione viciniarum
, ita ut idem
duplo vicinior quadruplo fortius, triplo vicinior noncuplo fortius
ad descendendum versus Solem nova quadam impressione perpetuo
solicitetur. Patet ex praecedenti, posito Planetam ellipsin describere,
ac circulari harmonice, ac praeterea continuo impelli versus
Solem. Video hanc propositionem jam tum innotuisse etiam viro
celeberrimo Isaaco Newtono, ut ex relatione Actorum apparet,
licet inde non possim judicare, quomodo ad eam pervenerit.
Leibniz Tent 157