— 513 §87 —
87. Atque inde est, quod spiritus sint capaces
societatis alicuius cum Deo ineundae, et quod ipse eorum respectu
non solum sit inventor, qualis est respectu creaturarum
ceterarum, sed insuper Princeps et parens, hoc est, eam habeat
ad ipsos relationem, quam Princeps ad suos subditos et parens
ad liberos suos.
Leibniz Mon 513 §87