— XVII 86 —
§. 280.
Extensio cum sit qualitas compositi entis, qua spatium replet, §69, 241,
et spatium possit esse maius et minus, §239, 175, in extenso possibilis est
gradus extensionis, §246, i. e. figura. Hinc monas non admittit, at totum
monadum admittit figuram, §242. Compositum extensionis maioris est spatiosum*),
minoris angustum**).
*) räumlich. **) eng.
Baumgarten Met XVII, 86, §280