— XVII 85 —
§. 272.
Impossibilia sunt plura extra se invicem actualia totaliter aequalia. Aut enim
erunt simul totaliter similia, aut partialiter tantum, §265. Si prius, essent totaliter
congruentia, §70, 267, q. a., §270. Si partialiter tantum essent similia,
esset qualitas in uno, quae non esset in altero, §267, 70, hinc in utroque non
esset idem totaliter realitatis gradus, §248, adeoque quaedam quantitas unius
non esset quantitas alterius, §246, ergo nec essent totaliter aequalia, §267,
70. Haec propositio sit principium negatae totalis aequalitatis.
Baumgarten Met XVII, 85, §272