— XVII 85 —
§. 271.
Impossibilia sunt plura extra se invicem actualia totaliter similia. Aut enim
essent etiam totaliter aequalia, aut minus. Si prius, essent totaliter congruentia,
§70, 267, q. a. §270. Si non essent totaliter aequalia, esset in uno quantitas,
quae non esset in altero, §70, 38. Haec haberet rationem sufficientem, §. 22.
Hinc esset
— 82 —
in totaliter similium uno qualitas, quae non esset in altero, §69,
14, q. a. §70, 267. Haec propositio est principium (identitatis) indiscernibilium
stricte sumptum
, aut negatae totalis similitudinis.
Baumgarten Met XVII, 85, §271