— XVII 85 —
§. 270.
Impossibilia sunt plura extra se actualia totaliter congruentia. Dum enim
extra se invicem exsisterent, sua et propria cuilibet exsistentia conveniret, §86,
ab exsistentia alterius diversa, §38, hinc aut attributum aut modus, saltim
unicus, §77, in altero esset, qui non esset in altero, §38, 55, adeoque aut
qualitas, aut quantitas, §69, nec essent hinc ambo totaliter congruentia, §70,
267. Totaliter congruentia, qua omnia discrimina interna, sunt eadem, §267,
70, hinc exsistentia unius non est diversa ab exsistentia alterius, §70, ergo
non exsistunt extra se invicem. Haec propositio sit principium negatae totalis
congruentiae
.
Baumgarten Met XVII, 85, §270