— XVII 84 —
§. 269.
Identitas totalis singularium est numerica. Impossibilia sunt duo extra
se singularia prorsus seu totaliter eadem
. Cum enim ponantur duo, ponuntur
multa, hinc partim eadem, partim diversa, §74. Ergo non sunt totaliter eadem,
§267. Quae sunt totaliter eadem singularia, sunt eadem numero, nec partim
— XVII 85 —
eadem, partim diver-
— 81 —
sa, §267. Hinc non sunt multa, nec duo, §74. Haec
propositio
dicitur principium (identitatis) indiscernibilium late sumptum, aut negatae
totalis identitatis
.
Baumgarten Met XVII, 84-85, §269