— 372 —
      Notanda autem hic sunt duo haec: nihil nimirum
falsum pro vero supponere, et ad omnium cognitionem
pervenire. Quoniam, si quid ignoramus ex ijs omnibus
quae possumus scire, id fit tantum, vel quia nunquam
advertimus viam ullam, quae nos duceret ad talem cognitionem,
vel quia in errorem contrarium lapsi sumus.
At si methodus recte explicet quomodo mentis intuitu
sit utendum, ne in errorem vero contrarium delabamur,
et quomodo deductiones inveniendae sint, ut ad
omnium cognitionem perveniamus: nihil aliud requiri
mihi videtur, ut sit completa, cum nullam scientiam
haberi posse, nisi per mentis intuitum vel deductionem,
jam ante dictum sit. Neque enim etiam illa extendi
potest ad docendum quomodo hae ipsae operationes
faciendae sint, quia sunt omnium simplicissimae et primae,
adeo ut, nisi illis uti jam ante posset intellectus noster,
nulla ipsius methodi praecepta quantumcumque facilia
comprehenderet. Aliae autem mentis operationes, quas
harum priorum auxilio dirigere contendit Dialectica,
hic sunt inutiles, vel potius inter impedimenta numerandae,
— 373 —
quia nihil puro rationis lumini superaddi potest,
quod illud aliquo modo non obscuret.
Descartes Reg 372-373