— XVII 82 —
§. 262.
Modi et relationes entis vel sunt realitates, vel negationes, §36, hinc iis
in ente finito mutatis mutatur limes eius, §248. Iam omnis mutatio entis
finiti est mutatio modi aut relationis, §52, 132. Ergo omnis mutatio entis
finiti est mutatio limitum eius, hinc et limitationis, §261, 30.
Baumgarten Met XVII, 82, §262