— 14 SYN —
      In tertia Meditatione, meum praecipuum argumentum
ad probandum Dei existentiam satis fuse, ut mihi videtur,
explicui. Verumtamen, quia, ut Lectorum animos
quam maxime a sensibus abducerem, nullis ibi comparationibus
a rebus corporeis petitis volui uti, multae fortasse
obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in
responsionibus ad objectiones plane tollentur; ut, inter
caeteras, quomodo idea entis summe perfecti, quae in nobis
est, tantum habeat realitatis objectivae, ut non possit non
esse a causa summe perfecta, quod ibi illustratur comparatione
machinae valde perfectae, cujus idea est in mente
alicujus artificis; ut enim artificium objectivum hujus
ideae debet habere aliquam causam, nempe scientiam hujus
artificis, vel alicujus alterius a quo illam accepit, ita

— 15 SYN —
idea Dei, quae in nobis est, non potest non habere Deum
ipsum pro causa.

Descartes Med 14-15 Syn