— XVII 81 —
§. 252.
Si ens infinitum esset interne mutabile, determinationes, quae aliis succederent,
mutarent realitatis gradum, §246, 125. At hic interne immutabilis est,
§251. Ergo ens infinitum est interne immutabile.
Baumgarten Met XVII, 81, §252