— XVII 80 —
§. 247.
Gradus infimus seu minimus est, quo minor impossibilis, quo maior impossibilis,
— 74 —
maximus est, §246, 161. Gradus maiores sunt plurium minimorum
tota, §155, 160. Hinc ab affirmato gradu maiore ad affirmandum minorem,
a negato gradu minore ad negandum gradum maiorem valet consequentia
, §157. In
quovis gradu maiore est multitudo graduum, quae intensio*) dicitur, §. 159.
Haec si augetur, qualitas, cuius gradus est, intenditur**), si minuitur, qualitas,
cuius gradus est, remittitur***).
*) das höhere, **) zunehmen, stärker, angestrengt. ***) schwächer werden,
nachlassen, abnehmen.
Baumgarten Met XVII, 80, §247