— 66 —
      Hic igitur ubi libere conceditur opinari, longe lateque
contemplari posse datur, ne frustra oculis sensus
et intellectus donati videamur, quos ad libitum stultorum
praestigiatorum et ignorantium occludamus, inque
beneficum deum et naturam ingrati, effodiamus
nobis, et abiiciamus: quasi haec dona cum aliis numinum
eorumdem donis consistere nequeant, et quasi
veritati veritas, veraque lux luci verae obsistere possit
et adversari: potentiam illam discretivam et contemplativam,
quae est de substantia, essentiaque naturae
nostrae, immo nosmetipsos reformidantes refugiamus.
Huc divinitatis in nobis insidentis memores,
lucisque in arce animi nostri residentis, considerationis
oculos advertamus, ubi si rem (ut par est) propius
inspectemus, illam certe notitiam nos videbimus esse
consequutos, qua nil pulchrius, nil dignius, nil veritati
affinius, vel naturae conclamanti magis consonum et
adversus fallacia sophismata et somniantium divinatorum
credulitatem firmius invenitur.
Bruno Acr 66