— XVII 80 —
§. 244.
Divisio physica*) est imminutio magnitudinis quantitativae. Sicut individui
impossibilis est divisio logica, §148, ita in-
— 73 —
divisibile**) est, cuius
impossibilis est divisio physica. Ergo indivisibilitas est vel absoluta vel hypothetica,
§15, 17. Nullum absolute indivisibile est hypothetice divisibile. Quoddam
absolute divisibile est hypothetice indivisibile, §18. Hinc monas est indivisibilis,
§243, et quidem per se, §. 15.
*) Zerlegung, Theilung. **) untheilbar.
Baumgarten Met XVII, 80, §244