— XVII 79 —
§. 241.
In quo spatium est, extensum*) est, et spatium vel locum replere (esse in
spatio, vel loco, repletive scilicet) dicitur. Iam in omni composito stricte dicto
spatium est, §240, 224. Ergo omne compositum stricte dictum extensum est
et spatium replet. Omne extensum habet partes extra partes simultaneas, §240,
hinc compositum est, §. 224.
*) ausgedehnt.
Baumgarten Met XVII, 79, §241