— XVII 79 —
§. 236.
Monas non oriri potest, nisi ex nihilo. Partes enim eius sunt substantiale
et accidentia ipsi inhaerentia, §196. Substantiale non praeexsistit substantiae,
eo enim exsistente exsistit vis, hinc substantia, §198. Accidentium nullum
praeexsistit suae sub-
— 71 —
stantiae, §194. Ergo oriundae monados nulla pars
praeexsistit, hinc non oriri potest, nisi ex nihilo, §. 228.
Baumgarten Met XVII, 79, §236