— XVII 78 —
§. 233.
Substantia composita non potest exsistere, nisi ut complexus substantiarum
aliarum extra se invicem positarum, §232, 155, certoque modo compositarum,
§226. Ergo non potest exsistere, nisi ut determinatio aliorum, §36, 38. Ergo
est accidens, §191, et, si videtur per se subsistere, ipsique vis tribuitur, est
phaenomenon substantiatum, §193, 201.
Baumgarten Met XVII, 78, §233