— 382 —
      Sunt vero haud pauca nec proletaria, quae me in hac sententia confirmant.
Etenim cur ex corporibus solis, quae olei atque adeo acidi haud parum in se
continent, ustulando expellitur aër? Nonne acidum actuosissimum et validissimum
ad aetherem constringendum attractione sua est principium, ut antea sub
oculos posui? Nonne hoc principium corporum illorum concretorum vinculum
est et veluti gluten? (quippe aethereae materiae, omnia corpora constringentis,
verus magnes) et ubi acidum hoc ab artissima cum materia adunatione vi ignis
ingenti aegre est expulsum, putasne in subtilissima divisum cuticula discedere
oportere? Hocque pacto quid est, quod ambigas tali ratione fluidum elasticum
constituere, vel ad minutissimos caloris gradus ad expansionem mobile neque,
aucto quantumvis frigore (utpote qui nunquam omnem exterminat calorem),
concrescens et elasticitate spoliandum? Ergo quae aqueos vapores premit difficultas,
ut exiguo frigore coagulentur, quaeque Halesio causa fuit, aërem expulsum
nomine materiae ab omni vaporum natura toto genere diversae venditandi,
ea hic plane cessat. Ideoque physicis accuratiori indagine dignissima sese
offert sententia, utrumne aër non sit nisi acidi per omnem rerum naturam disseminati
subtilissimus halitus, caloris quantulocunque gradu elasticitatem testans.
Kant Ign 382