— XVII 76 —
— 67 —
§. 223.
Substantia in substantiam propius influrens illi praesens*) est, et proxime
praesentes sibi invicem substantiae, se contingunt, sunt contigua**), ut adeo
sit praesentia***) influxus propior, et immediata praesentia mutua, s. immediatus
conflictus, contactus****). Quatenus aliquid in aliud non influit, nec ab
eo patitur, propius, absens*****) ab illo dicitur.
*) gegenwärtig, zugegen. **) sich einander berühren. ***) Gegenwart.
****) Berührung. *****) abwesend.
SECTIO VIIII.

SIMPLEX ET COMPOSITUM.

Baumgarten Met XVII, 76, §223