— XVII 75 —
§. 222.
Resistentia*) est impedimentum actionis. Cumque oppositum inhaerentiae
accidentium et mutationum sit accidens, §191, 81, impedimenta resistentiaeque
rationem habent in vi sufficientem, §197, 27. Posito impedimento ponitur vis
impediens: posita resistentia ponitur vis resistens, §. 22.
*) Wiederstand.
Baumgarten Met XVII, 75, §222