— XVII 74 —
§. 220.
Posita facultate et receptivitate cum non ponatur actio vel passio, §216,
259, ponatur tamen posita vi strictius dicta, §210, 30, haec erit complementum
facultatis ad actum, i. e. quod accedit ad facultatem, ut exsistat actio. Hinc
data certa vis strictus dicta ad datam certam actionem vel sufficit, vel minus,
§21, 210, prior viva*), posterior mortua**) sollicitatio dicitur.
) eine lebendige. **) eine todte Kraft.
Baumgarten Met XVII, 74, §220