— 398 —
Exemplum expromam
in sententiae meae testimonium. Demonstrare ausim secundum hanc concludendi
rationem: primum hominem adhuc a patre quodam esse genitum. Pone
enim, non esse genitum. Nihil foret, quod ipsum genuerit. Genitus igitur foret
a nihilo; quod cum contradicat, eum a quodam genitum esse confitendum est.
Haud difficile est captionem argumenti declinare. Si non genitus est, nihil
ipsum progenuit. Hoc est, qui ipsum genuisse putaretur, nihil est vel non ens,
quod quidem certum est quam quod certissimum: sed praepostere conversa propositio
pessime detortum nanciscitur sensum.
Kant ND 398