— XVII 71 —
§. 214.
Actio et passio reactioque minimae sunt, per quas non nisi unicum minimum
accidens actuatur, §161, 210. Quo ergo plura, quo maiora accidentia
actuantur, hoc maior actio, passio, reactio, §160, 213, donec sint maximae, ubi
plurima maxima actuantur accidentia, §161. 210.
Baumgarten Met XVII, 71, §214