— XVII 71 —
§. 212.
Si passio illius substantiae, in quam altera influit, simul est ipsius patientis
actio, passio et influxus dicuntur ideales. Si vero passio non est patientis
actio, passio et influxus dicuntur reales.
§. 213
.
Actio patientis in agens est reactio*) et mutua substantiarum actio et
reactio conflictus**).
*) Gegenwirkung. **) Streit.
Baumgarten Met XVII, 71, §212