— XVII 70 —
§. 210.
Mutationes status sunt accidentia, §191, hinc non exsistere possunt, nisi
in substantiis, §194, et quidem posita vi, etiam strictius dicta, §197, 22.
Vis illa mutationis, aut in genere inhaerentis accidentis, ratio sufficiens, §197,
vel est substantiale, quod mutatur, aut in genere, cui accidens inhaeret, vel vis
ab eo diversa, §10, 38. Si prius est, substantia, cuius status mutatur, vel in
genere, cui accidens inhaeret, agit*); si posterius est, substantia, cuius status
mutatur, vel in genere, cui accidens inhaeret, patitur. Hinc actio**) (actus,
operatio) est mutatio status, et in genere actuatio accidentis in substantia, per
vim ipsius: passio***) mutatio status, et in genere actuatio accidentis in substantia,
per vim alienam.
*) thun, handeln. **) Handlung. ***) Leiden.
Baumgarten Met XVII, 70, §210