— XVII 67 —
§. 194.
Accidentia non exsistere possunt, nisi in aliis. Iam non sunt diversa ab
accidentibus, nisi substantiae, §191. Ergo accidentia non exsistere possunt,
nisi in substantiis, seu non exsistunt extra suas substantias, §. 58.
Baumgarten Met XVII, 67, §194