— XVII 66 —
§. 190.
Minima mutatio est unici minimi in unico minimo successio, §161, 125.
Ergo quo plura, quo maiora, in quo pluribus, quo maioribus succedunt, hoc
maior est mutatio, §160, donec sit maxima, plurimorum maximorum in pluribus
maximis successio. Minima minmae mutationis in ente possibilitas est
eius mutabilitas minima, §161, 127. Ergo quo magis possibilis, quo maior in
ente mutatio, hoc est eius maior mutabilitas, donec sit maxima, maxima maximae
mutationis possibilitas, §161. Realitas in ente minima est summa paucitas et
parvitas in eodem determinationum vere positivarum, §135, 161. Quo harum
plures, quo maiores habet, hoc est realius. Realissimum ergo est, in quo maximae
plurimae realitates, §161, 36. Hae absolute necessariae sunt summum
bonum
, s. opti-
— 58 —
mum metaphysicum*), §187, 147, in se contingentes summum
bonum contingens
**) (physicum late dictum).
*) das nothwendige höchste Gut. **) das zufällige höchste Gut.
SECTIO VII.

SUBSTANTIA ET ACCIDENS.

Baumgarten Met XVII, 66, §190