— XVII 66 —
§. 189.
Quo maior est determinationum hypothetice unius separabilitas, hoc maior
est huius unitatis contingentia, §115, 188. Quo magis tam non coniunctio,
quam confusio est possibilis, hoc oppositus ordo magis est contingens, §117,
188. Quo magis non coniunctio vel confusio quorundam entis variorum possibilis
est, hoc veritas eius opposita magis est contingens, §119, 188. Quo
magis imperfectio possibilis est, hoc magis opposita perfectio contingens est,
§122, 188.
Baumgarten Met XVII, 66, §189