— XVII 65 —
§. 186.
Exceptio minima est a maxime debili perfectionis regula ob fortissimam
facta, §178, 97. Ergo quo fortior est regula perfectionis, a qua, quo debilior,
ob quam excipitur, hoc maior est exceptio, §160, donec sit maxima a fortissima,
hinc summa perfectionis regula, §182, ob maxime debilem legem excipiens,
§161. Si collidantur ratio perfectionis sufficiens et insufficiens, exceptio a
sufficiente maior, ab insufficiente minor est. Si collidantur fecundior et minus
fecunda, exceptio a fecundiori ma-
— 56 —
ior, a minus fecunda minor est. Si collidantur
ratio perfectionis gravior et minus gravis, exceptio a graviori maior, a
minus gravi minor est. Si collidantur ulterior et ipsi subordinanda propior,
exceptio ab ulteriori maior, a propiori minor est. Si collidantur ratio simpliciter
sufficiens et talis secundum quid, exceptio a simpliciter tali maior, a tali
secundum quid, minor est, §181. Si collidantur regula perfectionis superior
et inferior, exceptio a superiori maior, ab inferiori minor est, §182. Hinc exceptio
summae perfectionis legi contraria, i. e. quae fit a summa perfectionis
regula ob minimam, i. e. minimae conformis, est maxima, §187, 182.
Baumgarten Met XVII, 65, §186