— XVII 65 —
§. 185.
Perfectio minima est consensus paucissimorum minimorum ad unum minimum
unicus minimus, §94, 161, hinc quo plura, quo maiora, in quo plura, in
quo maiora, quo pluries, quo magis consentiunt, hoc maior est perfectio, §160,
donec sit maxima plurimorum maximorum maximus consensus ad unum, §161,
169. At summa perfectio cum adeo sit maxime composita, §183, 96, simplex
perfectio, quantacumque sit, non tamen est maxima, §. 96.
Baumgarten Met XVII, 65, §185