— XVII 64 —
§. 180.
Magnitudo conformitatis cum ratione in determinatione, quam lex enuntiat,
est robur legis*). Lex enuntians determinationem conformitatis cum ratione
comparative magnae est fortis**), parvae debilis***) est. Hinc lex maxime
debilis seu minimi roboris est, quae enuntiat determinationem minimae conformitatis
cum ratione, §161, 176. Quo maior conformitas cum ratione determinationi
a lege enuntiatae, hoc lex est fortior, §160, donec fortissima sit
enuntians determinationem in qua maxima conformitas, §. 161.
*) Stärke der Richtschnur. **) ein starkes. ***) schwaches Gesetz.
Baumgarten Met XVII, 64, §180