— XVII 63 —
§. 176.
Determinationis ex ratione cognoscibilitas cum sit conformitas eius cum
ratione
*), §80, haec conformitas erit minima, si determinatio ex minima ratione
tantum cognoscibilis, §161, 166, in minima cognitionis possibilitate,
§165. Quo maior ratio, ex qua cognoscenda determinatio, quo magis possibilis
haec cognitio, hoc maior conformitas determinationis cum ratione, §160,
donec sit maxima ex maxima ratione maxime cognoscibilis, §. 161.
*) die Übereinstimmung einer Bestimmung mit ihrem Grunde.
Baumgarten Met XVII, 63, §176