— XVII 63 —
§. 175.
Ordo minimus est minima in coniunctione identitas, §78, 161. Ergo quo
maior est coniunctionis identitas, hoc maior fit ordo, §160, 174, donec sit
maximus, ubi maxima coniunctionis identitas, §161, i. e. ubi plurima maxima,
toties, tantumque coniunguntur eodem modo, quoties, quantumque possunt,
§174. Unitio minima est paucissimorum minimorum minime
— 52 —
necessaria
coniunctio, §79, 113, 161. Quo ergo plura coniunguntur, hoc est extensive
maior, quo maiora, quo maiori necessitate coniunguntur, hoc est intensive
maior unitio, donec plurimorum coniunctio necessaria sit extensive, vel duorum
tantum triumve, sed maximorum et maxime necessaria, quae potest esse inter
ea, sit intensive maxima unitio.
Baumgarten Met XVII, 63, §175