— XVII 63 —
§. 174.
Identitas minima est, si unica minima determinatio sit paucissimis minimis
communis, §38, 161. Hinc quo plures, quo maiores determinationes, quo
pluribus, quo maioribus sunt communes, hoc maior est identitas, §160, donec
sit maxima, plurimarum maximarumque determinationum in plurimis maximis
communio, §. 161.
Baumgarten Met XVII, 63, §174