— 362 —
      [22] Heic doctissimi homines ad illud de civili prudentia respondeant
fortasse, me eos velle Aulicos, non philosophos: vera negligere, et apparentia
sequi: virtutem opprimere, et virtutis simulacra praeseferre: Nullus equidem;
sed eos vellem etiam Aulae Philosophos: verum curare, quod videatur;
honestum sequi, quod omnes probant. [50v] De Eloquentia vero suam studiorum
rationem nedum nullum ei incommodum, sed maximam contendunt
afferre utilitatem. Quanto enim, inquiunt, praestat, veris rerum argumentis
eam menti vim facere, quae cum ratione coalescat, nec unquam ab
ea resolvi possit, quam istis orationis illecebris, ac dicendi facibus animum
flectere, quae ubi restinctae sunt, rursus ad ingenium redeat. Sed quid facias,
si non cum mente, sed cum animo tota eloquentiae res est: mens quidem
tenuibus istis veri retibus capitur; sed animus non nisi his corpulentioribus
machinis contorquetur, et expugnatur. Sed ea hodie rerumpublicarum
forma, ut eloquentia in liberis populis non ultra regnet. Principibus quidem
grates, qui nos legibus, non lingua regnant: sed in his ipsis rebuspublicis
Oratores amplo, verso, et inflammato dicendi genere eximii cum in foro,
tum in senatu, et in sacris concionibus cum summa Reipublicae utilitate, et
maxima linguae gloria claruerunt.
Vico Diss 362