— XVII 62 —
§. 173.
Unitas minima est, si paucissimae minimae determinationes unici minimi
sint inseparabiles, §73, 161. Quo ergo plures, quo maiores de-
— 51 —
terminationes,
quo plurium, quo maiorum sunt inseparabiles, hoc unitas maior est,
§160, donec sit maxima, ubi plurimae maximae determinationes plurimorum
maximorumque sunt inseparabiles, §161. Unicitas minima est, qua unum minimum
a paucissimis minimis unico minimo discrimine differt, §77, 161. Quo
ergo maius, a quo pluribus, quo maioribus, quo plures, quo maiores per differentias
distinguitur, hoc maior est unicitas, §160, donec sit maxima, qua maximum
ob omnibus, maximis etiam in suo genere, per plurimas maximas differentias
distinguitur, §. 161.
Baumgarten Met XVII, 62, §173