— XVII 62 —
§. 172.
Nexus universalis minimus est, ubi singula aut sunt rationes minimae,
aut earum rationata, §48, 167. Quo ergo aut maiores rationes, aut maiorum
rationum rationata, aut utrumque fiunt singula, hoc maior est nexus universalis,
§160, donec sit maximus, ubi singula maximae rationes sunt, §161, i. e.
fecundissimae gravissimaeque, §. 166.
Baumgarten Met XVII, 62, §172