— XVII 62 —
§. 168.
Possibilitas hypothetica minima est, qua ens unicum minimum in minimo
nexu gaudet, §16, 161. Quo ergo plura, quo maiora, quo maiore in nexu possibilia
sunt, hoc maior est possibilitas hypothetica §160, donec maxima sit, ubi
plurima maxima in maximo nexu possibilia sunt, §161, i. e. fecundissimarum
gravissimarumque rationum rationata fecundissima, gravissima, §. 167.
Baumgarten Met XVII, 62, §168