— 16 —
III. Bonitas.

      Bonitas primo est duplex, moralis et naturalis. Naturalis
quidem, qua aliquid est ut esse debet secundum suum
genus vel speciem vel numerum, ut bonum animal, bonus
homo, bonus Iudaeus. Moralis, qua aliquid bonum est
secundum affectiones intellectus et voluntatis et praxis secundum
intellectum et voluntatem, ut bonus dicitur sciens,
sapiens, iustus, castus et qui iuste et caste agit.
Bruno Sum 16