— XVII 58 —
§. 154.
Determinationes generis summi sunt in inferioribus eius, §148, i. e. generibus
subalternis, infimo, speciebus et individuis; determinationes generis
subalterni sunt in inferioribus eius generibus, speciebus, et individuis; determinationes
generis infimi sunt in speciebus et individuis; determinationes
speciei sunt in individuis, §153, 35, i. e. determinationes superioris sunt in eius
inferiori, seu positivae fuerint seu negativae
, §36. Haec propositio dicitur dictum
de O. et N.

SECTIO V.

TOTALE ET PARTIALE.

Baumgarten Met XVII, 58, §154