— XVII 55 —
§. 137.
Omne ens cum sit reale, §136, aut nulla ipsi inerit negatio, aut quaedam
cum realitatibus eius una inerit, §10, et haec quidem aut absolute necessaria,
aut in se contingens, §102, 104. Prior est negatio stricte dicta*) (ens negativum
— 40 —
stricte dictum). Posterior est privatio**) seu ens privativum. Essentialia
et attributa negativa sunt negationes stricte dictae, §106, 107, modi negativi
sunt privationes, §. 108.
*) eine Verneinung in engerer Bedeutung. **) eine Beraubung.
Baumgarten Met XVII, 55, §137