— XVII 55 —
§. 136.
Ens mere negativum esset, cui nulla inesset realitas, hinc nec possibilitas,
§8, nec rationalitas, §19, nec actualitas, §55, nec unitas, §73, nec veritas,
§89, nec perfectio, §94, realitates, §36. Ergo ens mere negativum est non
ens, et, si videtur ens, est ens fictum, §62. Cum ergo omni enti quaedam insit
realitas, omne ens est reale, §. 135.
Baumgarten Met XVII, 55, §136