— XVII 53 —
§. 133.
Modi entis sibi in eo in se spectato possunt succedere, §124, 65, hinc
et ipsi, et ens, cui insunt, sunt abolute mutabilia, §125, 127. Iam omne ens
— XVII 54 —
contingens habet modos, §112. Ergo omne ens contingens est absolute et interne
mutabile, §126. Relationes entis sunt intrinsecus contingentes, §. 108.
Ergo possunt sibi in eo in se spectato succedere, §124, 104. Hinc sunt in
omni ente absolute mutabiles, §127. Omne ens, qua omnes suas relationes,
est mutabile, §. 125.
Baumgarten Met XVII, 53-54, §133